erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo
Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad
maiores natu et ad nutricios Ahab dicens
statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios
domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma
eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis
domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate
pro domo domini vestri
timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non
potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere
miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et
maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus
quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque
tibi placet fac
rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis
et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et
venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis
septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur
cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in
cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel
venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt
capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos
iuxta introitum portae usque mane
cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem
populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et
interfeci eum quis percussit omnes hos
videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini
in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus
fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae
percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab
in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes
donec non remanerent ex eo reliquiae
et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad
Camaram pastorum in via
invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam
estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et
descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae
qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent
vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta
duos viros et non reliquit ex eis quemquam
cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in
occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor
tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si
est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit
eum ad se in curru
dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino
et inpositum currui suo
duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant
de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod
locutus est per Heliam
congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab
coluit Baal parum ego autem colam eum amplius
nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius
et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non
veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit
non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet
cultores Baal
dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque
et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti
servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et
ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo
usque ad summum
dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta
universis servis Baal et protulerunt eis vestes
ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et
ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum
sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal
ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta
Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat
eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in
manus vestras anima eius erit pro anima illius
factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit
Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos
nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt
milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal
et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt
et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et
fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc
delevit itaque Hieu Baal de Israhel
verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui
erant in Bethel et in Dan
dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod
rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in
corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam
generationem sedebunt super thronum Israhel
porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei
Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis
Hieroboam qui peccare fecerat Israhel
in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel
percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et
Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon
et Galaad et Basan
reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et
fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Israhel
et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in
Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et
octo anni sunt in Samaria